monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 8 <<<     >>> § 10

§ 9 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 gula ergo nudos facit, ieiunia operiunt et exutos.
2 unde dominus ait: operui in ieiunio animam meam.
3 bonum operimentum quod et animam tegit, ne a temptatore deprehendatur, ne a temptatore nudetur.
4 bonum uelamen quod tegit culpam, tegit abstinentia, tegit gratia; beati enim quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata.
5 tegit gratia, dum remittit et omnem abolet errorem: tegit abstinentia, dum obumbrat uitium et maesto abscondit affectu atque extenuat paenitendo.
6 etenim ieiunium et elimosyna a peccato liberant.
7 opertus erat Adam uirtutum uelamine priusquam praeuaricaretur.
8 sed tamquam exutus praeuaricatione uidit esse se nudum, quia indumentum quod habebat amiserat.
9 in diebus enim ieiuniorum uestrorum orietur inquit tibi matutinum lumen tuum et sanitas tua matura orietur et praecedet ante te iustitia et circumdabit te maiestas domini.
10 bonum uestimentum lux.
11 scriptum est enim: circumdatus luce sicut uestimento.
12 bonum uestimentum, quando circumdat dominus et operit ieiunantes.